Objetivos

Vistas de página en total

miércoles, 19 de enero de 2011

Batalla del lago Regilo. (Tito Livio)



Consules Ser. Sulpicius M". Tullius; nihil dignum memoria actum; T. Aebutius deinde et C. Vetusius. His consulibus Fidenae obsessae, Crustumeria capta; Praeneste ab Latinis ad Romanos desciuit, nec ultra bellum Latinum, gliscens iam per aliquot annos, dilatum. A. Postumius dictator, T. Aebutius magister equitum, magnis copiis peditum equitumque profecti, ad lacum Regillum in agro Tusculano agmini hostium occurrerunt, et quia Tarquinios esse in exercitu Latinorum auditum est, sustineri ira non potuit quin extemplo confligerent. Ergo etiam proelium aliquanto quam cetera grauius atque atrocius fuit. Non enim duces ad regendam modo consilio rem adfuere, sed suismet ipsi corporibus dimicantes miscuere certamina, nec quisquam procerum ferme hac aut illa ex acie sine uolnere praeter dictatorem Romanum excessit. In Postumium prima in acie suos adhortantem instruentemque Tarquinius Superbus, quamquam iam aetate et uiribus erat grauior, equum infestus admisit, ictusque ab latere concursu suorum receptus in tutum est. Et ad alterum cornu Aebutius magister equitum in Octauium Mamilium impetum dederat; nec fefellit ueniens Tusculanum ducem, contraque et ille concitat equum. Tantaque uis infestis uenientium hastis fuit ut brachium Aebutio traiectum sit, Mamilio pectus percussum. Hunc quidem in secundam aciem Latini recepere; Aebutius cum saucio brachio tenere telum non posset, pugna excessit. Latinus dux nihil deterritus uolnere proelium ciet et quia suos perculsos uidebat, arcessit cohortem exsulum Romanorum, cui L. Tarquini filius praeerat. Ea quo maiore pugnabat ira ob erepta bona patriamque ademptam, pugnam parumper restituit.

Referentibus iam pedem ab ea parte Romanis, M. Valerius Publicolae frater, conspicatus ferocem iuuenem Tarquinium ostentantem se in prima exsulum acie, domestica etiam gloria accensus ut cuius familiae decus eiecti reges erant, eiusdem interfecti forent, subdit calcaria equo et Tarquinium infesto spiculo petit. Tarquinius retro in agmen suorum infenso cessit hosti: Valerium temere inuectum in exsulum aciem ex transuerso quidam adortus transfigit, nec quicquam equitis uolnere equo retardato, moribundus Romanus labentibus super corpus armis ad terram defluxit. Dictator Postumius postquam cecidisse talem uirum, exsules ferociter citato agmine inuehi, suos perculsos cedere animaduertit, cohorti suae, quam delectam manum praesidii causa circa se habebat, dat signum ut quem suorum fugientem uiderint, pro hoste habeant. Ita metu ancipiti uersi a fuga Romani in hostem et restituta acies. Cohors dictatoris tum primum proelium iniit; integris corporibus animisque fessos adorti exsules caedunt. Ibi alia inter proceres coorta pugna. Imperator Latinus, ubi cohortem exsulum a dictatore Romano prope circumuentam uidit, ex subsidiariis manipulos aliquot in primam aciem secum rapit. Hos agmine uenientes T. Herminius legatus conspicatus, interque eos insignem ueste armisque Mamilium noscitans, tanto ui maiore quam paulo ante magister equitum cum hostium duce proelium iniit, ut et uno ictu transfixum per latus occiderit Mamilium et ipse inter spoliandum corpus hostis ueruto percussus, cum uictor in castra esset relatus, inter primam curationem exspirauerit. Tum ad equites dictator aduolat, obtestans ut fesso iam pedite descendant ex equis et pugnam capessant. Dicto paruere; desiliunt ex equis, prouolant in primum et pro antesignanis parmas obiciunt. Recipit extemplo animum pedestris acies, postquam iuuentutis proceres aequato genere pugnae secum partem periculi sustinentes uidit. Tum demum impulsi Latini perculsaque inclinauit acies. Equiti admoti equi, ut persequi hostem posset; secuta et pedestris acies. Ibi nihil nec diuinae nec humanae opis dictator praetermittens aedem Castori uouisse fertur ac pronuntiasse militi praemia, qui primus, qui secundus castra hostium intrasset; tantusque ardor fuit ut eodem impetu quo fuderant hostem Romani castra caperent. Hoc modo ad lacum Regillum pugnatum est. Dictator et magister equitum triumphantes in urbem rediere.

No hay comentarios: